monumenta.ch > Hieronymus > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 41
XL. MANSIO. Et profecti de Dibon-Gad, castra metati sunt in Almon Deblathaim . Quadragesima Mansio vertitur in contemptum palatharum, sive opprobriorum. Et per hanc discimus, omnia dulcia et illecebras voluptatum in saeculo contemnendas, nec inebriari nos debere vino, in quo est luxuria . Mel non offertur in sacrificiis Dei , et cera quae dulcia continet, non lucet in Tabernaculo, sed oleum purissimum , quod de olivae profertur amaritudine. Mel enim distillat a labiis mulieris meretricis ; de quo puto iuxta mysticos intellectus gustasse Ionathan, et forte deprehensum, vix populi precibus liberatum . Quod autem opprobria contemnenda sint; et, si falso obiiciantur, beatitudinem pariant, Salvator plenissime docet.